monumenta.ch > Tertullianus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 11, 8
Atquin ut illos homines fuisse non potestis negare, etiam istae notae accedunt, quae nec deos postea factos credi permittunt. Si enim talibus vos puniendis praesidetis, si commercium, colloquium, convictum malorum et turpium probi quique respuitis, horum autem pares Deus ille maiestatis suae consortio ascivit, quid ergo damnatis, quorum collegas adoratis? Suggillatio facite criminosissimos quosque , ut placeatis diis vestris. Illorum est honor consecratio coaequalium.